VARUS

VARUS
I.
VARUS
Caesari, l. 1. Bell. Civ. c. extr. Strab. Plin. l. 3. c. 4. et al. le Var Gallis, il Varo Italis, fluvius Liguriam Italiae regionem a Gallia Narbonensi, sive a Provincia, separans, ex monte Cema profusus, in mare apud Nicaeam urbem, inter illam et Antipolim, prolabens. Cuius ostia a Templo Veneris, sive a Venere Pyrenaea, 277. mill. pass. in Boream distant seu 2600. stadiis ex Strabone. Eius meminit inter alios Lucan. l. 1. v. 404.
Finis et Hesperiae promotô milite Varus.
Ferrar. Aliis fluvius est Galliae Nrbonensis; Famâ quam naturâ, maior, cunctis Geographis notissimus, propterea, quod Galliam Narbonensem ab Italia dividit, id est, a Liguria, quam provinc. Alpium cottiarum recentiores dixêre. Lucan.
Finis et Hesperiae, etc. Vide suprâ.
Qritur ex Acema monte in Alpibus maritimis; Castellum Novum, Chasteau Neuf, Villam Novam, vicum Gillelmorum. Guilleumes, vicum ad Robertos, les Rebers, vicum S. Leodegarii, S. Legier, ad Varum, Auvare, Intervalles, Entrevals, Glannatevamque rigat. Hinc auctus aliquot amnibus, per Provinciam labitur, deinde ipsam separat a Comitatu Nicaensi, et prope Nicaeam postquam, praeter loca ante dicta, Podiolum, le Poget, vicum S. Antonini, Villare, Macontium, Macoins, Revestium, Revest, Rocculam, la Roquete, ad S. Martinum, S. Martin, vicum Varum, le Bare, ad S. Margaritam, et municipium S. Laurentii praeterlapsus est, demum sex auctus amnibus, duobus maiusculis, quatuor minimis, in mare Mediterraneum se exonerat. Dicitur a cursu obliquo et tortuoso, hoc enim Latinis vox Varus notat. Hadr. Vales. Baudrando non est verus Galliae et Italiae limes, cum Comitatus Nicaeensis fuerit pars Galliae Narbonensis, uti et postea Provinciae, donec in potestatem Ducis Sabaudiae devenerit: et Italia separatur a Gallia Alpibus maritimis, non autem Varô fluviô, ultra quem sunt aliquot castra Francici iuris, uti etiam sunt citra Varum Sabaudici iuris. De his quot incolae, tot testes, quidquid alii in contrarium dicant.
II.
VARUS
Pergaeus, qui verbis assentatorum corruptus, persuasit sibi se omnium esse formosissimum, arte quoque et robore in
palaestra omnes excellere, imone Musas quidem ipsas cantare suavius.
III.
VARUS
Syriae praeses, A. C. 3. vide Licinius. Item P. Alphenus.
IV.
VARUS
proprie palus in summo furcillatus, Graece ςτάλιξ. Lucan. l. 4. v. 439.
——— dispositis attllant retia varis.
Unde voce diminutiv. valli, κάρακες castrorum, in summo figuram literae V. referentes, de quibus retro. Ad boves postea transiit appellatio, qui vari dicti et vara habere cornua, quibus ad hunc modum illa expansa essent; patales alias et patuli Latinis. Ipsi tandem homines vari nuncupati, qui pedes extra versos et apertos habent, suras et calces introrsum actas, genuaque in diversum patentia: quibus compernes seu vatiae appositi, de quibus suô locô. Lucillius, de Alcumena,
Compernem, aut varam ivisse Amphitruonis acoetin.
Quamvis non paucis sint, qui et vari, et tamen iunctis genibus ac compernes incedunt. Sed et plurimum vari diversa habent, non coniuncta, genua, et grandes eunt gradus, Graecis ῤαιβοὶ; qui quod ad incedendum currendum que firmiores sunt vatiis seu valgis, hinc non canes solum varis cruribus magis expetiti, sed et Archilochus ςτρατηλάτην suum, seu Ducem exercitus, ῥαιβὸν seu varum, ult esse. Imo vatias aut compernes in pueris corrigi vult Varro, non varos de L. L. l. 8. quasi id inter pedum vitia nullum esset. Hinc varica mulier, apud Ovidium, l. 3. Art. v. 304.
Illa velut coniux Umbri rubicunda mariti
Ambulat, ingentes varica fertque gradus:
quae grandia incedit et ingentes passus metitur, quod fieri, nisi multum apertis et varicatis cruribus, non potest. Item varicare seu variare, quôcumque modô crura dispandere aperireque in diversum, non enim unus varicandi disparandique crura modus. Sic qui vineam confodiunt, varicatis cruribus stant, et qui sentinam in navi exhauriunt. Aliter crura varicant, qui pedem alterum in anteriorem partem protendunt, uti faciunt, qui fossam aliquam transeunt, eius duntaxat latitudinis, quam necesse non sit transilire saltu; sed et qui grandi passu incedunt. Similiter, qui gradum componit ad pugnandum et excipiendum adversarii impetum, pede alterô protensô, is διαβαίνειν dicitur et varicare crura: Tyrtaeus, εν διαβὰς μἀχεται. Unde et διαβεβηκότες Graecis, qui vari Latinis. Cuiusmodi simulacra proditur primus fecisse Daedalus, cum ante ipsum indiscretis iunctisque cruribus fingerentur. quia autem varicare διαβαίνειν Graecis, quod alias transire significat, hinc et Latini varare
et varicare, pro transire simpliciter usurpârunt. Varro, de L. L. l. 4. Vallum, vel quod varicare ea nemo posset, i. e. transcendere, transire. Unde varatio fiuminis, apud Auctores de Limit. et varae, ponticuli ex tabulis facti, quibus fluminum alvei varantur, χεδίαι Graecis. Quamlibet nempe tabulam in transversum iugis et arrectariis seu vibiis furcillisque impositam sic vereres appellabant: unde Proverb. vara sequitur vibiam. Inde pro fugere ulterius sumptum verbum, sicut ὐποπλίξαςθαι Graecis, πλιςςειν, crura aperire ac diuricare: Unde πλιχᾶδες totum illud, quod inter scrotum et collum vosicae patet, quae summa pars est aperturae femotum crurumque; et ἀμφιπλιξίςτάναι varitus stare. Hodieque guarare dicunt Galli, pro ἀπαλλάττεςθαι seu fugere, ac fugiendo sibi cavere, unde lupi iisdem guaratores, de quibus supra. Porro, uti varus ille est varicatque, qui pedes non recte ponit, sed ad exteriorem partem eos detorquet; sic praevaricat, qui ultra modum id facit. Inde praevaricare, in officio suo dicuntur, qui non recte ambulant ut sunt Parroni illi, qui clientum suorum causam adversariis tradunt etc. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 943. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • varus — varus …   Dictionnaire des rimes

  • varus — [ varys ] adj. et n. m. • 1839; mot lat. ♦ Méd. Se dit du pied, du genou, de la cuisse, de la main, quand ils sont tournés en dedans (opposé à valgus). ⇒ équin. Pied bot, tibia varus. N. m. Un varus : un pied bot varus. ● varus, vara adjectif ( …   Encyclopédie Universelle

  • Varus — vaincu (2003), sculpture de Wilfried Koch située à Haltern am See, Allemagne Publius Quinctilius Varus[1] (né v. 46 av. J. C., mort en 9 ap. J. C.) est un général et homme politique ro …   Wikipédia en Français

  • VARUS (P. Q.) — VARUS PUBLIUS QUINCTILIUS (VARUS (P. Q.) 50 env. 9) Publius Quinctilius Varus (appelé souvent, à tort, Quintilius, sans c ) est né au milieu du VARUS (P. Q.) Ier siècle dans une famille aristocratique et traditionaliste: son père, Sextus… …   Encyclopédie Universelle

  • Varus — ist ein römisches Cognomen von: Publius Quinctilius Varus, Senator und Feldherr der augusteischen Zeit, Besiegter der Varusschlacht Sextus Quinctilius Varus (Konsul 453 v. Chr.), römischer Politiker Sextus Quinctilius Varus (Pontifex), Pontifex… …   Deutsch Wikipedia

  • varus — VÁRUS s.n. (med.) Deviaţie a piciorului către înăuntru. – Din fr. varus. Trimis de bogdanrsb, 11.08.2002. Sursa: DEX 98  várus s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  VÁRUS s.n. (med …   Dicționar Român

  • VARUS — (лат.), термин, противоположный термину valgus и употребляемый для обозначения искривления конечности кнутри, т. е. изгиб конечности идет к средней линии тела и туда же открыт угол. Этим термином Рисунок 1. Coxa vara. чаще называется искривление …   Большая медицинская энциклопедия

  • Varus —   [v ], Publius Quinctilius (Quintilius), römischer Statthalter und Oberbefehlshaber in Germanien, * um 46 v. Chr., ✝ 9 n. Chr.; 13 v. Chr. Konsul, wohl 7/6 Prokonsul der Provinz Africa, 6 4/3 Statthalter ( …   Universal-Lexikon

  • varus —   [v , lateinisch], Medizin: krumm, nach innen abgewinkelt, z. B. zur Bezeichnung einer Fehlstellung der Hüfte (Coxa vara). * * * va|rus <Adj.> [lat. varus = auseinander gebogen; krummbeinig] (Med.): krumm, o förmig gebogen (von Gliedmaßen… …   Universal-Lexikon

  • varus — foot deformity, 1800, from L. varus, lit. “knock kneed.” …   Etymology dictionary

  • varus — varùs 1, vari̇̀ 1 bdv. Šiẽmet ži̇̀rniai labai̇̃ vãrūs …   Bendrinės lietuvių kalbos žodyno antraštynas

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”